1 Kings 8

. BED., lib. de Templo Salom. Domus templi exterior peregrinantem Ecclesiam, sancta sanctorum supernae patriae coelestis felicitatem designant. Illata in sancta sanctorum arca assumptam Christi humanitatem intra velum regiae coelestis inductam. ID. Moses fecit duos cherubim aureos, quos posuit in propitiatorio quod erat super arcam. Salomon addidit duos majores, sub quorum alis arcam nunc dicitur posuisse cum propitiatorio et duobus cherubim prioribus. . ID. Hoc manifestius, etc., usque ad si prominentes ultra ostium vectes producendis ad claudendum ostiis locum non darent. In Paralipomenis dicitur: quod a historiographo additum est, significante usque ad tempora aetatis suae eam ibi permansisse, quod non Esdra potest intelligi, quia jam erat incensum templum, sed de Nathan vel aliquo prophetarum, a quibus omnia gesta suorum temporum scripta esse creduntur. RAB. Erat in arca urna aurea habens manna, etc., usque ad quia soli supernae patriae cives gloriam ibi Redemptoris plene contemplantur. ID. Id est, synagogam implevit, quia eorum mentes infidelitatis caligo replevit, et sacerdotes propter nebulam ministrare non poterant, quia dum mysticos sensus litterae velamine coopertos, et nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fidei suae ministerium per nebulam erroris perdiderunt, ita ut exigentibus meritis non agnoscant cultum credulitatis, quibus in nebula doctrinae suae Dominus de se etiam aperta narravit. Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo impleverat, quasi emissum solis radium nebula interjacens abscondebat. . In Paralipomenis refertur quod hic non dicitur: RAB. Templum Domini, etc., usque ad et virtutum operibus proximis prosunt. . RAB. in lib. Reg., tom. 3. Quid est quod Salomon aedificavit medium atrii offerens ibi, etc., usque ad sacrificia acceptabilia quotidie spiritualiter Deo offeruntur. Quod fecit Moses positum erat ante templum contra januas ejus, et quia illud angustum erat, et capere non poterat, medium atrii sub divo sanctificavit, ubi posuit illud altare maximum, quod fecerat viginti cubitorum. RAB. ubi supra. In Verbis Dierum, etc., usque ad quod etiam Josephus attestatur. ID., ibid. Solemnitas quam fecit Salomon et omnis Israel, etc., usque ad quae in Christo Pater contulit Christianis. RAB., ibid. Per introitum Emath septentrionalem Judaeae plagam, per rivum sive torrentem Aegypti designat Australem. Iste autem rivus non est Nilus, sed alius fluvius qui juxta Rivocorulam influit in mare. Emath autem civitas Syriae est. Nunc Epiphania vocatur ab Antiocho Epiphane. Decantantes cum delectatione hymnos, ita ut in ea jucunditate sine labore ad propria remearent.
Copyright information for VulgGlossa